Previous PageTable Of ContentsNext Page


|2

------------------------------------------------------------
Q. SEPTIMII FLORENTIS TERTULLIANI
DE ORATIONE LIBER
------------------------------------------------------------

  
  
  
  
  5
  
  
  
  
  10
  
  
  
  
  15
  
  
  
  
  20
  
  
1     Dei spiritus et dei sermo et dei ratio, sermo rationis et ratio
sermonis et spiritus utrumque, Iesus Christus dominus noster,
novis discipulis novi testamenti novam orationis formam determinavit. 
oportebat enim in hac quoque specie novum vinum
novis utribus recondi et novam plagulam novo adsui vestimento.
ceterum quicquid retro fuerat, aut demutatum est ut circumcisio
aut suppletum ut reliqua lex aut impletum ut prophetia aut
perfectum ut fides ipsa. omnia de carnalibus in spiritalia renovavit
nova dei gratia superducto evangelio expunctore totius retro
vetustatis, in quo et dei spiritus et dei sermo et dei ratio approbatus
est dominus noster Iesus Christus, spiritus quo valuit, sermo quo
docuit, ratio quo <inter>venit. sic oratio a Christo instituta ex
tribus constituta est, ex sermone quo enuntiatur, ex spiritu quo
tantum potest<, ex ratione quo reconciliat>. docuerat et Ioannes
discipulos suos adorare: sed omnia Ioannis Christo praestruebantur
donec ipso aucto (sicut idem Ioannes praenuntiabat illum augeri
oportere, se vero deminui) totum praeministri opus cum ipso
spiritu transiret ad dominum. ideo nec exstat in quae verba
docuerit Ioannes adorare, quod terrena caelestibus cesserint:
Qui de terra est, inquit, terrena fatur, et qui de caelis adest, quae
vidit ea loquitur: et quid non caeleste quod domini Christi est,
ut haec quoque orandi disciplina? consideremus itaque, benedicti,
caelestem eius sophiam, imprimis de praecepto secrete adorandi,

1: 2 utrumque AB utriusque x, quem sequuntur Reiff., Diercks, male, quantum
mihi videtur, intellecto scriptoris sensu: si quid tamen mutandum foret,
utrimque
mallem scripsisse.
3 novis Pam. nobis AB.
12 quo (tertia vice) AB qua edd. post Lat.              intervenit scripsi venit AB
(mendum latere suspicantur edd.)            
instituta x constituta AB (utraque
vice).

14 quo reconciliat scripsi            ex ratione qua docetur supplevit Pam.: pro
docetur maluit Rig. suscipitur.


|4

  
 25
  
  
  

  30
  
  
  
  
  35
  
  


  
  
  
  5
  
  
  

 10




 15

quo et fidem hominis exigebat, ut dei omnipotentis et conspectum
et auditum sub tectis et in abditum etiam adesse confideret, et
modestiam fidei desiderabat, ut quem ubique audire et videre
fideret ei soli religionem suam offerret. sequente sophia in
sequenti praecepto proinde pertineat ad fidem et modestiam
fidei, si non agmine verborum adeundum putemus ad dominum,
quem ultro suis prospicere certi sumus. et tamen brevitas ista,
quod ad tertium sophiae gradum faciat, magnae ac beatae interpretationis 
substantia fulta est, quantumque substringitur verbis
tantum diffunditur sensibus. neque enim propria tantum orationis
officia complexa est, vel venerationem dei aut hominis petitionem,
sed omnem paene sermonem domini, omnem commemorationem
disciplinae, ut re vera in oratione breviarium totius evangelii
comprehendatur.

2     Incipit a testimonio dei et merito fidei cum dicimus, PATER
QUI IN CAELIS ES. nam et deum oramus, et fidem commendamus 
cuius meritum est haec appellatio. scriptum est, Qui in eum
crediderunt, dedit eis potestatem ut filii dei vocentur: quanquam
frequentissime dominus patrem nobis pronuntiavit deum, immo
et praecepit ne quem in terris patrem vocemus, nisi quem habemus
in caelis. itaque sic adorantes etiam praeceptum obimus. felices
qui patrem agnoscunt: hoc est quod Israeli exprobratur, quod
caelum ac terram spiritus contestatur, Filios, dicens, genui et illi
me non agnoverunt. dicendo autem patrem, deum quoque
cognominamus: appellatio ista et pietatis et potestatis est. item
in patre filius invocatur: Ego, enim inquit, et pater unum sumus.
ne mater quidem ecclesia praeteritur, siquidem in filio et patre
mater recognoscitur, de qua constat et patris et filii nomen. uno
igitur genere aut vocabulo et deum cum suis honoramus et
praecepti meminimus et oblitos patris denotamus.

25 in abditis Gel. (contra consuetudinem scriptoris).
26 modestiam A modestum. B.
27 sequente AB sequens Jun. omisit Diercks.
28 proinde AB edd. perinde Reiff., sicut alibi saepius.
34 vel del. Gel. Reiff.: tuentur Hoppe, Diercks.
2:4 crediderunt A crediderint B.


|6

  
  
  
  
  5
  
  
  
  
  10
  
  
  
  
  15
  
  
  
  
  20
  
  

  
  
  
  
    5

3     Nomen dei patris nemini proditum fuerat: etiam qui de ipso
interrogaverat Moyses aliud quidem nomen audierat. nobis
revelatum est in filio: iam enim filius novum patris nomen est—
Ego veni, inquit, in nomine patris: et rursus, Pater glorifica
nomen tuum: et apertius, Nomen tuum manifestavi hominibus.
id ergo ut sanctificetur postulamus. non quod deceat homines
bene deo optare, quasi sit et alius de quo ei possit optari, aut
laboret nisi optemus. plane benedici deum omni loco ac tempore
condecet ob debitam semper memoriam beneficiorum eius ab
omni homine. sed et hoc benedictionis vice fungitur. ceterum
quando non sanctum et sanctificatum est per semetipsum nomen
dei, cum ceteros sanctificet ex semetipso, cui illa angelorum
circumstantia non cessant dicere, Sanctus sanctus sanctus? proinde
igitur et nos, angelorum si meruerimus candidati, iam hinc
caelestem illam in deum vocem et officium futurae claritatis
ediscimus. hoc quantum ad gloriam dei. alioquin, quantum ad
nostram petitionem, cum dicimus, SANCTIFICETUR NOMEN
TUUM, id petimus ut sanctificetur in nobis qui in illo sumus,
simul et in ceteris quos adhuc gratia dei exspectat, ut et huic
praecepto pareamus orandi pro omnibus, etiam pro inimicis
nostris: ideoque suspensa enuntiatione non dicentes, Sanctificetur
in nobis, 'in omnibus' dicimus.

4     Secundum hanc formam subiungimus, FIAT VOLUNTAS TUA
IN CAELIS ET IN TERRA: non quod aliquis obsistat quominus
voluntas dei fiat, et ei successum voluntatis suae oremus; sed in
omnibus petimus fieri voluntatem eius. ex interpretatione enim
figurata carnis et spiritus nos sumus caelum et terra. quanquam,

3: 3 iam enim filius novum Gel.      I. quis enim filius non A, unde Reiff. extraxit
iam quis enim filius? novum etc. iam enim filius non B (quod scriptoris
sententiae manifeste adversatur)
prius enim quam filius non patris nomen
est Diercks.
4, 5 Ego veni...nomen tuum om. B.
13 cessant A Diercks  cessat B Reiff.
14 meruerimus AB meminerimus Gel. (perperam).
20 orandi x orando AB Reiff. Diercks.       quaero an legendum et hic prae-
cepto . . . orando.


|8

  
  
  
  
  10
  
  
  
  
  15
  
  
  
  
  20
  
  
  
  
  25
  
  
  
  
  
  5
  
etsi simpliciter intellegendum est, idem tamen est sensus petitionis,
ut in nobis fiat voluntas dei in terris, ut possit scilicet fieri et in
caelis. quid autem deus vult quam incedere nos secundum suam
disciplinam? petimus ergo substantiam et facultatem voluntatis
suae subministret nobis ut salvi simus et in caelis et in terris, quia
summa est voluntatis eius salus eorum quos adoptavit. est et illa
dei voluntas quam dominus administravit praedicando operando
sustinendo: si enim ipse pronuntiavit non suam sed patris facere
se voluntatem, sine dubio quae faciebat ea erant voluntas patris:
ad quae nunc nos velut ad exemplaria provocamur, ut et praedicemus 
et operemur et sustineamus ad mortem usque: quae ut
implere possimus opus est dei voluntate. item dicentes, Fiat
voluntas tua, vel eo nobis bene optamus quod nihil mali sit in
dei voluntate, etiam si quid pro meritis cuiusque secus inrogatur.
iam hoc dicto ad sufferentiam nosmetipsos praemonemus.
dominus quoque cum substantia passionis infirmitatem carnis
demonstrare iam in sua carne voluisset, Pater, inquit, transfer
poculum istud: et recordatus, Nisi quod mea non sed tua fiat
voluntas. ipse erat voluntas et potestas patris, et tamen ad 
demonstrationem sufferentiae debitae voluntati se patris tradidit.

5     VENIAT quoque REGNUM TUUM ad id pertinet quod et Fiat
voluntas tua, 'in nobis' scilicet: nam deus quando non regnat,
in cuius manu cor omnium regum est? sed quicquid nobis optamus
in illum auguramur, et illi deputamus quod ab illo expectamus.
itaque si ad dei voluntatem et ad nostram suspensionem pertinet
regni dominici repraesentatio, quomodo quidam protractum
quendam saeculo postulant, cum regnum dei, quod ut adveniat
oramus, ad consummationem saeculi tendat? optamus maturius

4: 19 secus AB sequius Scal. (perperam).
21 substantia AB Oeh. sub instantiam Urs. Reiff. Diercks.

5: 1 quod et AB quo et Leopoldus, Oeh. Reiff. Diercks quod est Semler
Codd. tamen MSS. lectio restituatur, si quidem scribere possis aut
eo pertinet
quo aut ad id pertinet quod, locutiones vero contaminare vix liceat.
6 protractum A pertractum B per tractum Scal. Reiff. (quod quid sibi
velit nescio).

7 saeculo A in saeculo B edd. paene omnes.


|10

  
  10
  
  
  
  
  15
  
  


  
  
  
  5
  
  
  
  
  10
  
  
  
  
15

regnare et non diutius servire: etiam si praefinitum in oratione
non esset de postulando regni adventu, ultro eam vocem protulissemus 
festinantes ad spei nostrae complexum. clamant ad
dominum invidia animae martyrum sub altari, Quonam usque
non ulcisceris, domine, sanguinem nostrum de incolis terrae?
nam utique ultio illorum a saeculi fine dirigitur. immo quam
celeriter veniat, domine, regnum tuum, votum Christianorum,
confusio nationum, exultatio angelorum, propter quod conflictamur, 
immo potius propter quod oramus.

6     Sed quam eleganter divina sapientia ordinem orationis instruxit, 
ut post caelestia, id est post dei nomen dei voluntatem et dei
regnum, terrenis quoque necessitatibus petitioni locum faceret:
nam et edixerat dominus, Quaerite prius regnum, et tunc vobis
etiam haec adicientur. quanquam PANEM NOSTRUM QUOTIDIANUM 
DA NOBIS HODIE spiritaliter potius intellegamus.
Christus enim panis noster est, quia vita Christus et vita panis:
Ego sum, inquit, panis vitae: et paulo supra, Panis est sermo dei
vivi qui descendit de caelis: tum quod et corpus eius in pane
censetur, Hoc est corpus meum. itaque petendo panem quotidianum 
perpetuitatem postulamus in Christo et individuitatem
a corpore eius. sed et quia carnaliter admittitur ista vox non sine
religione potest fieri et spiritalis disciplinae: panem enim peti
mandat, quod solum fidelibus necessarium est: cetera enim nationes
requirunt. ita et exemplis inculcat et parabolis retractat cum dicit,
Numquid panem filiis pater aufert et canibus tradit? item, Numquid 
filio panem poscenti lapidem tradit? ostendit enim quid


5:10 protulissemus Rig. postulissemus A postulassemus B.
12 invidia AB ad domini iudicia Hartelius: alii alia citra necessitatem 
tentaverunt: cf. quae adnot. Oeh.

6: 3 petitioni AB petitionis Gomperz.
4 edixerat Gel. ei dixerat AB.
7 vita panis AB Diercks vitae panis Semler Reiff. (perperam).


|12

  
  
  20
  
  
  


  
  
  
  5
  
  
  
  
  10
  
  
  
  
  15
  
  

 
  20

 

a patre filii expectent. sed et nocturnus ille pulsator panem pulsabat. 
merito autem adiecit Da nobis hodie, ut qui praemiserat
Nolite de crastino cogitare quid edatis. cui rei parabolam quoque
accommodavit illius hominis qui provenientibus fructibus
ampliationem horreorum et longae securitatis spatia cogitavit,
ea ipsa nocte moriturus.

7     Consequens erat ut observata dei liberalitate etiam clementiam
eius precaremur: quid enim alimenta proderunt si illis reputamur
re vera quasi taurus ad victimam? sciebat dominus se solum sine
delicto esse: docet itaque petamus DIMITTI NOBIS DEBITA
NOSTRA. exomologesis est petitio veniae, quia qui petit veniam
delictum confitetur. sic et paenitentia demonstratur acceptabilis
deo, quia vult eam quam mortem peccatoris. debitum autem in
scripturis delicti figura est, quod perinde iudicio debeatur et ab
eo exigatur, nec evadat iustitiam exactionis nisi donetur exactio,
sicut illi servo dominus debitum remisit: huc enim spectat exemplum 
parabolae totius. nam et quod idem servus a domino
liberatus non perinde parcit debitori suo ac propterea delatus
penes dominum tortori delegatur ad solvendum novissimum
quadrantem, id est modicum usque delictum, eo competit quod
remittere nos quoque profitemur debitoribus nostris. iam et alibi
ex hac specie orationis, Remittite, inquit, et remittetur vobis: et
cum interrogasset Petrus si septies remittendum esset fratri, Immo,
inquit, septuagies septies, ut legem in melius reformaret, quod in
Genesi de Cain septies de Lamech autem septuagies septies ultio
reputata est.

8     Adiecit ad plenitudinem tam expeditae orationis, ut non de

6: 18 pulsabat AB Diercks poscebat Urs. Reiff. (citra consuetudinem scriptoris).
23 ea ipsa nocte moriturus scripsi is ipsa nocte moritur AB, ceteris in A
humore evanidis: sed redundat
is, neque satis cum praecedentibus cohaeret
clausula:
moriturus Diercks.

7: 2 illis AB illi Rig. Reiff. Diercks.
7 quia vult AB Reiff. Diercks qui mavult Leopoldus, Oeh. (vix observato
stylo Septimiano).


|14

  
  
  
  5
  
  
  
  
  10
  
  
  
  
  15
  
  
  
  
  
  5
  
  


  10
remittendis tantum sed etiam de avertendis in totum delictis
supplicaremus, NE NOS INDUCAS IN TEMPTATIONEM, id est,
ne nos pariaris induci, ab eo utique qui temptat. ceterum absit
ut dominus temptare videatur, quasi aut ignoret fidem cuiusque
aut deicere sit gestiens: diaboli est et infirmitas et malitia. nam
et Abraham non temptandae fidei gratia sacrificare de filio iusserat, 
sed probandae, ut per eum faceret exemplum praecepto suo
quo mox praecepturus erat ne qui pignora deo cariora haberet.
ipse a diabolo temptatus praesidem et artificem temptationis
demonstravit. hunc locum posterioribus confirmat, Orate, dicens,
ne temptemini: adeo temptati sunt, dominum deserendo quia
somno potius indulserant quam orationi. ergo respondet clausula,
interpretans quid sit Ne nos deducas in temptationem: hoc est
enim, SED DEVEHE NOS A MALO.

9     Compendiis pauculorum verborum quot attinguntur edicta
prophetarum evangeliorum apostolorum, sermones domini,
parabolae exempla praecepta, quot simul expunguntur officia:
dei honor in patre, fidei testimonium in nomine, oblatio obsequii
in voluntate, commemoratio spei in regno, petitio vitae in pane,
exomologesis debitorum in deprecatione, sollicitudo temptationum 
in postulatione tutelae. quid mirum? deus solus docere
potuit quomodo se vellet orari: ab ipso igitur ordinata religio
orationis, et de spiritu eius iam tunc cum ex ore divino ferretur
animata, suo privilegio ascendit in caelum commendans patri
quae filius docuit.

10     Quoniam tamen dominus, prospector humanarum necessitatum, 
seorsum post traditam orandi disciplinam, Petite, inquit,

8: 6 gestiens Rig. . . . stiens A consentiens B.
9 ne qui Reiff. neque AB ne quis Mercerus ne quae Oeh. neque . . .habenda
Gel. (quem forsan sequi malis).

9: 1 Incipit codex D: quem qui exarabat quae sequuntur capitula pro integro opere
videtur habuisse      pauculorum D paucorum AB.
4 fidei D fides AB.
8 quomodo D ut AB (forsan recte).


|16

  
  
  5
  
  


  
  
  
  5
  
  
  
  
  10
  
  
  
  
  15


  
  
  
  5


  
  

et accipietis, et sunt quae petantur pro circumstantia cuiusque,
praemissa legitima et ordinaria oratione quasi fundamento,
accedentium ius est desideriorum superstruendi extrinsecus
petitiones, cum memoria tamen praeceptorum, ne quantum a
praeceptis tantum ab auribus dei longe simus.

11     Memoria praeceptorum viam orationibus sternit ad caelum:
quorum praecipuum est ne prius ascendamus ad altare dei quam
si quid discordiae vel offensae cum fratribus contraxerimus
resolvamus. quale est enim ad pacem dei accedere sine pace, ad
remissionem debitorum cum retentione? quomodo placabit
patrem iratus in fratrem, cum omnis ira ab initio interdicta sit
nobis? nam et Ioseph dimittens fratres suos ad perducendum
patrem, Et ne, inquit, irascamini in via. nos scilicet monuit
(alias enim via cognominatur disciplina nostratum) ne in via
orationis constituti ad patrem cum ira incedamus. exinde aperte
dominus amplians legem iram in fratrem homicidio superponit:
ne verbo quidem malo permittit expungi. etiam si irascendum
est, non ultra solis receptum, ut apostolus admonet: quam autem
temerarium est aut diem sine oratione transigere dum cessas
fratri satisfacere, aut orationem perseverante iracundia perdere.

12     Nec ab ira solummodo sed omni omnino confusione animi
libera esse debet orationis intentio, de tali spiritu emissa qualis est
spiritus ad quem mittitur. neque enim agnosci poterit <a> spiritu
sancto spiritus inquinatus, aut tristis a laeto aut impeditus a libero:
nemo adversarium recipit, nemo nisi comparem suum admittit.

13     Ceterum quae ratio est manibus quidem ablutis spiritu vero
sordente orationem obire, quando et ipsis manibus spiritales
munditiae sint necessariae, ut a falso a caede a saevitia a veneficiis

10:5 accedentium D accidentium AB ius est desideriorum AB desideriorum 
ius est D (ubi si codd. AB acceperis testimonium necessario post fundamento 
virgula punges: si vero D secutus fueris haud necessario).

6 quantum D quam AB (forsan recte).
7 Post longe simus capita diviserunt Mur. Diercks: ceteri post praeceptorum.

11: 4 quale AD quid B.
9 alias AB Helias D.         nostratum Diercks (solito suo acumine) nostra.
tum ABD edd.

12: 1 confusione AB contusione D.
3 a add. Gel.: probant Pam. Rig. Mur. om. ABD.


|18

  
  5
  
  
  
  
  10
  
  
  
  


  
  
  
  5
  
  


  
  
  
  5

ab idololatria ceterisque maculis quae spiritu conceptae manuum
opera transiguntur purae alleventur? hae sunt verae munditiae, non
quas plerique superstitiose curant, ad omnem orationem, etiam
cum a lavacro totius corporis veniunt, aquam sumentes. id cum
scrupulosius percontarer et rationem requirerem, comperi 
commemorationem esse Pilati: manus abluisse in domini deditione.
nos dominum adoramus, non dedimus: immo et adversari
debemus deditoris exemplo nec propterea manus abluere, nisi
ob aliquod conversationis humanae inquinamentum conscientiae
causa lavemus. ceterum satis mundae sunt manus quas toto cum
corpore in Christo semel lavimus.

14     Omnibus licet membris lavet quotidie Israel, nunquam tamen
mundus est. certe manus eius semper immundae, sanguine prophetarum 
et ipsius domini incrustatae in aeternum: et ideo conscientia 
patrum haereditarii rei nec attollere eas ad dominum
audent, ne exclamet aliquis Esaias, ne exhorreat Christus. nos
vero non attollimus tantum sed etiam expandimus, et dominica
passione modulantes, et orantes confitemur Christo.

15     Sed quoniam unum aliquod attigimus vacuae observationis,
non pigebit cetera quoque denotare quibus merito vanitas exprobranda 
est, siquidem sine ullius aut dominici aut apostolici praecepti 
auctoritate fiunt. huiusmodi enim non religioni sed superstitioni 
deputantur, affectata et coacta et curiosi potius quam
rationalis officii, certe vel eo coercenda quod gentilibus adaequent,
ut est quorundam expositis paenulis orationem facere: sic enim
adeunt ad idola nationes. quod utique, si fieri oporteret, apostoli

13: 5 opera AB opere D.
7 a lavacro D lavacro AB         aquam AB ad aquam D (qui tamen retinet
sumentes).
9 Pilati: manus abluisse ita pungebam pilati manus abluisse D: om. AB
Pilatum manus abluisse Reiff. Pilati: eum manus abluisse Diercks.
deditione D dedicationem AB (manifesto errore).
12 totum locum ita pungebam: ob aliquod D quod AB
13 lavemus B ['Reiff. falso scribit in AB deesse': ita Diercks, qui tamen in
textum non admisit] om. AD

14: 3 incrustatae D Reiff. Diercks cruentatae AB Oeh.
6-7 dominica passione modulantes scripsi dominica passione ABD 
modulantes B modulatum AD modulati Oeh. dominica passione modulata
Diercks.

15:8 si om. D         apostoli qui D apostoliq: A apostoli quae B.


|20

  
  10
  
  

  
  
  
  
  5
  
  
  
  
  10
  
  
  
  
  15
  
  

  
  
  
  
  5

qui de habitu orandi docent comprehendissent—nisi si qui putant
Paulum paenulam suam in oratione penes Carpum reliquisse.
deus scilicet non audiat paenulatos, qui tres sanctos in fornace
Babylonii regis orantes cum sarabaris et tiaris suis exaudivit.

16     Item quod assignata oratione assidendi mos est quibusdam,
non perspicio rationem nisi quam pueri volunt. quid enim? si
Hermas ille, cuius scriptura fere Pastor inscribitur, transacta
oratione non super lectum assedisset verum aliud quid fecisset, id
quoque ad observationem vindicaremus? utique non. simpliciter
enim et nunc positum est, Cum adorassem et assedissem super
lectum, ad ordinem narrationis non ad instar disciplinae. alioquin
nusquam. erit adorandum nisi ubi fuerit lectus: immo contra
scripturam fecerit siquis in cathedra aut subsellio sederit. porro
cum perinde faciant nationes [vel] adoratis sigillaribus suis
residendo, vel propterea in nobis reprehendi meretur quod apud
idola celebratur. eo apponitur et inreverentiae crimen etiam ipsis
nationibus si quid saperent intellegendum. si quidem inreverens
est assidere sub conspectu contraque conspectum eius quem cum
maxime reverearis et venereris, quanto magis sub conspectu dei
vivi, angelo adhuc orationis adstante, factum istud inreligiosissimum 
est?—nisi exprobramus deo quod nos oratio fatigaverit.

17     Atqui cum modestia et humilitate adorantes magis commendabimus 
deo preces nostras, ne ipsis quidem manibus sublimius
elatis sed temperate ac probe elevatis, ne vultu quidem in audaciam
erecto. nam et ille publicanus, qui non tantum prece sed et vultu
humiliatus atque deiectus orabat, iustificatior pharisaeo procacissimo 
discessit. sonos etiam vocis subiectos esse oportet: aut

15: 12 sarabaris Gel. sabaris ABD.

16: 2 quam pueri volunt. quid enim? om. AB.
10 perinde AB proinde D.          vel adoratis ABD vel om. Gel.
14 cum maxime B quam maxime A maxime D.

17: 1 commendabimus Oeh. commendavimus AD commendamus B.
3 elevatis scripsi elatis libri et edd. utraque vice, nisi quod priori vice deletum
vult Jun.

4 et om. D.                   6 sonos AB sono D. esse om. AD.


|22

  
  
  
10
  
  
  
  
15


  
  
  
5
  
  
  
  
10
  
  
  
  
15

quantis arteriis opus est si pro sono audiamur? deus autem non
vocis sed cordis auditor est, sicut conspector. daemonium oraculi
Pythii, Et mutum, inquit, intellego et non loquentem exaudio:
dei aures sonum expectant? quomodo ergo oratio Ionae de imo
ventre ceti per tantae bestiae viscera ab ipsis abyssis per tantam
aequoris molem ad caelum potuit evadere? quid amplius referent
isti qui clarius adorant, nisi quod proximis obstrepunt? immo
prodendo petitiones suas quid minus faciunt quam si in publico
orent?

18     Alia iam consuetudo invaluit: ieiunantes habita oratione cum
fratribus subtrahunt osculum pacis quod est signaculum orationis.
quando autem magis conferenda cum fratribus pax est nisi cum
oratio <operatio>ne commendabilior ascendit, ut ipsi de nostra
operatione participent qui maduerint, de sua pace fratri 
transferendo? quae oratio cum divortio sancti osculi integra? quem
domino officium facientem impedit pax? quale sacrificium est
a quo sine pace disceditur? quaecumque ratio sit, non erit potior
praecepti observatione quo iubemur ieiunia nostra celare: iam
enim de abstinentia osculi agnoscimur ieiunantes. sed et si qua
ratio est, ne tamen huic praecepto reus sis, potes domi, si forte,
inter quos latere ieiunium in totum non datur, differre pacem:
ubicumque autem alibi operationem tuam abscondere potes, debes
meminisse praecepti. ita et disciplinae foris et consuetudini domi
satisfacies. sic et die paschae, quo communis et quasi publica
ieiunii religio est, merito deponimus osculum, nihil curantes de
occultando quod cum omnibus faciamus.


17: 10 imo om. AB.
15 Post in publico orent in margine cod. D leguntur, veraciter namque orare
est amaros in compunctione gemitus et incomposita verba resonare.
Nota gg in moral. libro.

18: 3 cum oratio operatione Diercks cum oratione AB cum operationis cum
oratio D cum oratio Rig.: alia alii tentaverunt.
5 qui maduerint scripsi qua maduerint D Reiff. quam auderent AB qui
eam adiuverint Diercks         transferendo scripsi (nec tamen multum mihi
adridet)
transigent D transigendus A transigendo Oeh. Reiff. (quod
quid sibi velit haud intellego).

8 disceditur D receditur AB          ratio D oratio AB (manifesto errore).
11 praecepto reus sis D praeceptore ussis A praeceptor tu sis B.
14 foris Gel. iuris ABD.
17 occultando D oscultando A osculando B.


|24

  
  
  
  
5  
  
  
  
  
10  


  
  
  
5  
  
  


  
  
  
5  
  
  

19     Similiter et de stationum diebus: non putant plerique sacrificiorum 
orationibus interveniendum, quod statio solvenda sit
accepto corpore domini. ergo devotum deo obsequium eucharistia 
resolvit? an magis deo obligat? nonne sollemnior erit statio
5 tua si et ad aram dei steteris? accepto corpore domini et reservato
utrumque salvum est, et participatio sacrificii et exsecutio officii.
si statio de militari exemplo nomen accepit (nam et militia dei
sumus) utique nulla laetitia sive tristitia obveniens castris stationes
militum rescindit: nam laetitia libentius, tristitia sollicitius,
10 administrabit disciplinam.

20     De habitu vero dumtaxat feminarum varietas observationis
effecit post sanctissimum apostolum nos vel maxime nullius loci
homines impudenter retractare, nisi quod non impudenter si
secundum apostolum retractemus. de modestia quidem cultus
5 et ornatus aperta praescriptio est etiam Petri, cohibentis eodem
ore quia eodem et spiritu quo Paulus et vestium gloriam et auri
superbiam et crinium lenonem operositatem.

21     Sed, quod promisce observatur per ecclesias, quasi incertum,
id retractandum est, velarine debeant virgines annon. qui enim
virginibus indulgent capitis immunitatem hoc niti videntur quod
apostolus non virgines nominatim sed mulieres designaverit
5 velandas esse, nec sexum ut diceret feminas, sed gradum sexus
dicendo mulieres: nam si sexum nominasset feminas dicendo,
absolute definisset de omni muliere: at cum unum gradum sexus
nominat, alium tacendo secernit. potuit enim, inquiunt, aut et
virgines nominare specialiter aut compendio generaliter feminas.

19: 1 diebus: ita pungebam.
7 accepit D accipit AB.
10 post disciplinam deficit B.

20: 2 effecit D efficit A.
6 ore Rig. more AD.          quo Paulus om. A.
7 crinium A criminum D         operositatem A morositatem D.

21: 1 In cod. A post ecclesias quas, nullo lacunae signo adhibito, statim sequitur de
cult.fem.
i. 5 disposita utensilitas.


|26

  
  
  
  
5  
  
  
  
  
10  
  
  
  
  
15  
  
  
  
  
20  
  
  


25
22     Qui ita concedunt recogitare debent de statu vocabuli
ipsius: quid est mulier a primis quidem literis sanctorum 
commentariorum? Nam invenient sexus esse nomen, non gradum
sexus: siquidem Evam nondum virum expertam deus mulierem
et feminam cognominavit [, feminam qua sexus generaliter,
mulierem qua gradus sexus specialiter]. ita quo iam tunc innupta
adhuc Eva mulieris vocabulo fuit, commune id vocabulum et
virgini factum est. nec mirum si apostolus, eodem utique spiritu
actus quo cum omnis scriptura divina tum et illa Genesis digesta
est, eadem voce usus est mulierem ponendo quae exemplo Evae
innuptae et virgini competat. cetera denique consonant. nam
et hoc ipso quod virgines non nominavit sicut alio in loco ubi
de nubendo docet, satis praedicat de omni muliere et de toto sexu
dictum nec distinctum esse inter<mulierem et> virginem <quam>
omnino non nominat. qui enim alibi distinguere meminit ubi
scilicet differentia postulat (distinguit autem utramque speciem
suis vocabulis designans) ubi non distinguit, dum utramque non
nominat nullam vult differentiam intellegi. quid quod Graeco
sermone quo literas apostolus fecit usui est mulieres vocare quam
feminas, id est gunai=kaj quam qhlei/aj? igitur si pro sexus nomine
vocabulum istud frequentatur quod est interpretatione pro eo quod
est femina, sexum nominavit dicens gunai=ka: in sexu autem et
virgo contingitur. sed et manifesta pronuntiatio est: Omnis,
inquit, mulier adorans et prophetans intecto capite dedecorat
caput suum. quid est 'omnis mulier', nisi omnis aetatis omnis
ordinis omnis condidonis? nihil mulieris excepit dicendo 'omnis',
sicut nec viri non velandi: proinde enim Omnis vir, inquit. sicut
ergo in masculino sexu sub viri nomine etiam investis velari

22: 1 concedunt D contendunt x: sed cf. quod supra scriptum est § 21 indulgent.
3 invenient x Routh alii inveniunt D.
5 feminam...specialiter secl. Diercks.
6 ita quo iam scribebam forsan postea secludendum mulieris ita quoniam
Oeh. itaque iam D                                  9 divina tum x divinitatum D.
11 consonant x ñ. sonant D                  14 mulierem et.. .quam add. x.
23 contingitur D edd.: quaeritur an scribendum continetur, collato quod infra
scriptum est
tenentur.
26 conditionis D.
27 viri non scripsi: alioquin quid hoc loco facias nescio vir nec D.
28 velari vetatur Mur. velare vertatur D.


|28

  
30  
  
  
  
  
35  
  
  
  
  
40  
  
  
  
  
45  
  
  
  
  
50  
vetatur, ita et in feminino sub nomine mulieris etiam virgo
velari iubetur. aequaliter in utroque sexu minor aetas maioris
sequatur disciplinam, aut velentur et virgines masculi si non
velantur et virgines feminae, quia nec isti nominatim tenentur:
aliud sit vir et investis si aliud est mulier et virgo. 'nempe propter
angelos ait velari oportere, quod angeli propter filias hominum
desciverunt a deo.' quis ergo contendat solas mulieres, id est
nuptas iam et virginitatem defunctas, concupiscentiae <esse>, nisi
si non licet et virgines specie praestare et amatores invenire? immo
videamus ne virgines solas concupierint, cum dicat scriptura
Filias hominum, quia potuit uxores hominum nominasse vel
feminas indifferenter. etiam quod ait, Et acceperunt sibi in uxores,
eo facit, quod accipiuntur in uxores quae vacant scilicet: de non
vacantibus autem aliter enuntiasset. itaque vacant tam viduitate
quam et virginitate. adeo sexum nominando generaliter filias, et
species in genere commiscuit. item cum dicit naturam ipsam
docere velandum feminis esse, quae capillum pro tegumento et
ornamento mulieribus assignarit, nonne idem tegumentum et
idem honor capitis virginibus quoque adscriptus est? si mulieri
turpe est radi, et virgini proinde. in quibus ergo una condicio
capitis deputatur, una et disciplina capitis exigitur, etiam ad eas
virgines quas pueritia defendit: a primo enim femina nominata
est. sic denique et Israel observat. sed si non observaret, nostra
lex ampliata atque suppleta defenderet sibi adiectionem, virginibus
quoque iniciens velamentum. excusetur nunc aetas quae sexum
suum ignorat, simplicitatis privilegium teneat: nam et Eva et

22: 33 et add. Mur.
36 virginitatem D sec. scriptoris nostri consuetudinem virginitate Oeh. esse
addendum putabam: ita et Reiff.
38 videamus ne Oeh. videmus ne D videmus quod Mur. Routh.
43 sexum deletum voluit Diercks.
48 proinde D perinde Mur. Reiff.
52-4 ita pungebam Diercksium aliquatenus secutus.


|30

55  
  
  
  
  
60  
  
  
  
  
65  
  
  
  
  
70  
  
  
  
  
75
Adam, ubi eis contigit sapere, texerunt statim quod agnoverant.
certe in quibus iam pueritia mutavit, sicut naturae ita et disciplinae
debet aetas esse munifica: nam et membris et officiis mulieribus
resignantur. nulla virgo est ex quo potest nubere, quoniam
aetas iam in ea nupsit suo viro, id est tempori. 'sed aliqua se deo
vovit.' tamen et crinem exinde transfigurat et omnem habitum
ad mulieris convertit. totum ergo asseveret et totum virginis
praestet: quod propter deum abscondit plene obumbret. interest
nostra quod dei gratia exerceat solius dei conscientiae commendare,
ne quod a deo speramus ab homine compensemus. quid denudas
ante deum quod ante homines tegis? verecundior eris in publico
quam in ecclesia? si dei gratia est et accepisti, Quid gloriaris,
inquit, quasi non acceperis? quid alias ostensione tui iudicas? an
alias gloria tua ad bonum invitas? atqui et ipsa periclitaris amittere,
si gloriaris, et alias ad eadem pericula cogis. facile eliditur quod
affectione gloriae assumitur. velare, virgo, si virgo es: debes enim
erubescere. si virgo es, plures oculos pati noli: nemo miretur in
tuam faciem, nemo mendacium tuum sentiat. bene mentiris
nuptam si caput veles: immo mentiri non videris, nupsisti enim
Christo. illi carnem tuam tradidisti: age pro mariti tui disciplina:
si nuptas alienas velari iubet, suas utique multo magis. 'sed non

22: 61 virginis D edd.: quaero an scribendum mulieris.
62 plene D (ut videtur) Reiff. plane Mur. Oeh.
63 exerceat D exerceamus x exerceatur Reiff.
67 ostentatione Mur. (praeter necessitatem).
68 amittere...eadem pericula Mur. admittere...eidem periculis D.
69 eliditur Routh eligitur D Mur.


|32

  
  
  
  
80  
  
  
  
  
85  
  
  
  


  
  
  
5  
  
  
  
  
10  

putat institutionem unusquisque antecessoris commovendam.'
multi alienae consuetudini prudentiam suam et constantiam eius
addicunt. ne compellantur velari, certe voluntarias prohiberi
non oportet quae se etiam virgines negare non possunt, contentae
abuti in fama sua conscientiae apud deum securitate. de illis tamen
quae sponsis dicantur, constanter super meum modulum pronuntiare 
contestarique possum velandas ex ea die esse qua ad
primum viri corpus osculo et dextera expaverint: omnia enim in
his praenupserunt, et aetas per maturitatem et caro per aetatem et
spiritus per conscientiam et pudor per osculi experimentum et spes
per exspectationem et mens per voluntatem. satisque nobis
exemplo Rebecca est, quae sponso demonstrato tantum, notitia
eius nubendo, velata est.

23 De genu quoque ponendo varietatem observationis patitur
oratio per pauculos quosdam qui sabbato abstinent genibus. quae
dissensio cum maxime apud ecclesias causam dicit, dominus dabit
gratiam suam ut aut cedant aut sine aliorum scandalo sententia
sua utantur. nos vero, sicut accepimus, solo die dominicae 
resurrectionis non ab isto tantum sed omni anxietatis habitu et
officio cavere debemus, differentes etiam negotia ne quem diabolo
locum demus. tantundem et spatio pentecostes, quae eadem
exultationis sollemnitate dispungitur. ceterum omni die quis
dubitet prosternere se deo vel prima saltem oratione qua lucem
ingredimur? ieiuniis autem et stationibus nulla oratio sine genu
et reliquo humilitatis more celebranda est: non enim oramus
tantum sed et deprecamur et satisfacimus deo domino nostro.

22: 79 contentae Mur. contenti D.          Totum locum ita pungebam.
87 demonstrato Mur. demonstratum D         notitia D notitiae Reiff.
(perperam).

23: 7 officio x officia D.
8 quae D quod Oeh. quo x.
9 sollemnitate dispungitur Routh sollemnitatem dispungimur D: alii alia
tentaverunt.


|34

  
  
  
  
5  
  
  


  
  
  
5  
  
  
  
  
10  
  
  
  
  
15  
  


 

24     De temporibus orationis nihil omnino praescriptum est, nisi
plane omni in tempore et loco orare. sed quomodo omni loco,
cum prohibemur in publico? Omni, inquit, loco quem opportunitas 
aut etiam necessitas importarit. neque enim contra praeceptum 
reputatur ab apostolis factum qui in carcere audientibus
custodiis orabant et canebant deo, aut a Paulo qui in navi coram
omnibus eucharistiam fecit.

25     De tempore vero non erit otiosa extrinsecus observatio etiam
horarum quarundam, istarum dico communium quae diei interspatia 
signant, tertia sexta nona, quas sollemniores in scripturis
invenire est. primus spiritus sanctus congregatis discipulis hora
tertia infusus est. Petrus, qua die visionem communitatis omnis
in illo vasculo expertus est, sexta hora orandi gratia ascenderat in
superiora. idem cum Ioanne ad nonam in templum adibat, ubi
paralyticum sanitati reformavit. quae etsi simpliciter se habent
sine ullius observationis praecepto, bonum tamen sit aliquam
constituere praesumptionem quae et orandi admonitionem constringat 
et quasi lege ad tale munus extorqueat a negotiis interdum,
ut, quod Danieli quoque legimus observatum utique ex Israelis
disciplina, ne minus ter die saltem adoremus, debitores trium,
patris et filii et spiritus sancti: exceptis utique legitimis orationibus
quae sine ulla admonitione debentur ingressu lucis et noctis. sed
et cibum non prius sumere et lavacrum non prius adire quam
interposita oratione fideles decet: priora enim habenda sunt
spiritus refrigeria et pabula quam carnis, quia priora caelestia quam
terrena.

26     Fratrem domum tuam introgressum ne sine oratione 
dimiseris—Vidisti, inquit, fratrem, vidisti dominum tuum—maxime

24: 1 De temporibus initium § 24 voluit esse Diercks.
6 aut a Paulo Mur. apud Paulum D.

25: 1 Inter erit et otiosa lacunam quasi iv litterarum adhibet D, ubi si velis inseras
nobis vel credo.
8 quae etsi x suae. etsi D.
9 sine...sit Mur. si...si D.
10 quae Routh qua D.
13 trium om. Mur.
18 quia D et Mur. Oeh. (perperam).


|36

  
  
5  
  


  
  
  
5

  
  
  
  
5  
  
  
  
  
10  
  
  
  
  

  

advenam, ne angelus forte sit. sed nec ipse a fratribus exceptus
priora feceris refrigeria terrena caelestibus: statim enim iudicabitur
fides tua. aut quomodo secundum praeceptum Pax huic domui
dices, nisi et eis qui in domo sunt pacem mutuam reddas?

27 Diligentiores in orando subiungere in orationibus alleluia
solent et hoc genus psalmos, quorum clausulis respondeant qui
simul sunt: et est optimum utique institutum omni quod praeponendo 
et honorando deo competit saturatam orationem velut
opimam hostiam admovere.

28 Haec est enim hostia spiritalis quae pristina sacrificia delevit.
Quo mihi, inquit, multitudinem sacrificiorum vestrorum? plenus
sum holocaustomatum arietum, et adipera agnorum et sanguinem 
taurorum et hircorum nolo: quis enim requisivit ista de
manibus vestris? quae ergo quaesierit deus evangelium docet:
Veniet hora, inquit, cum veri adoratores adorabunt patrem in
spiritu et veritate: deus enim spiritus est et adoratores itaque tales
requirit. nos sumus veri adoratores et veri sacerdotes, qui spiritu
orantes spiritu sacrificamus orationem, hostiam dei propriam et
acceptabilem, quam scilicet requisivit, quam. sibi prospexit. hanc
de toto corde devotam, fide pastam, veritate curatam, innocentia
integram, castitate mundam, agape coronatam, cum pompa
operum bonorum inter psalmos et hymnos deducere ad dei altare
debemus omnia nobis a deo impetraturam.

29 Quid enim orationi de spiritu et veritate venienti negabit deus
qui eam exigit? legimus et audimus et credimus quanta documenta

26: 3 exceptus x exceptis D.
4 feceris scripsi fecerit D edd. praeter Diercks.

27:3 omni scripsi (ita et Diercks) omne D.
5 opimam x optimam D.

28: 7 itaque D edd.: quaero an scribendum utique.

29: 1 negabit x negavit D.


|38

  
  
5  
  
  
  
  
10  
  
  
  
  
15  
  
  
  
  
20  
  
  
  
  
25
efficaciae eius. vetus quidem oratio et ab ignibus et a bestiis
et ab inedia liberabat, et tamen non a Christo acceperat formam.
ceterum quanto amplius operatur oratio Christiana. non roris
angelum in mediis ignibus sistit nec ora leonibus obstruit nec
esurientibus rusticorum prandium transfert: nullum sensum
passionis delegata gratia avertit, sed patientes et sentientes et
dolentes sufferentia instruit : virtute ampliat gratiam, ut sciat fides
quid a domino consequatur, intellegens quid pro dei nomine
patiatur. sed et retro oratio plagas inrogabat, fundebat hostium
exercitus, imbrium utilia prohibebat: nunc vero oratio iustitiae
omnem iram dei avertit, pro inimicis excubat, pro persequentibus
supplicat. mirum si aquas caelestes extorquere novit, quae potuit
et ignes impetrare? sola est oratio quae deum vincit. sed Christus
eam nihil mali voluit operari: omnem illi virtutem de bono
contulit. itaque nihil novit nisi defunctorum animas de ipso mortis
itinere revocare, debiles reformare, aegros remediare, demoniacos
expiare, claustra carceris aperire, vincula innocentium solvere.
eadem diluit delicta, temptationes repellit, persecutiones extinguit,
pusillanimos consolatur, magnanimos oblectat, peregrinantes
deducit, fluctus mitigat, latrones obstupefacit, alit pauperes, regit
divites, lapsos erigit, cadentes suspendit, stantes continet. oratio
murus est fidei, arma et tela nostra adversus hostem qui nos
undique observat. itaque nunquam inermes incedamus: die
stationis, nocte vigiliae meminerimus. sub armis orationis signum
nostri imperatoris custodiamus : tubam angeli exspectemus orantes. 

29: 5 operatur x oratur D.
16 voluit x novit D          Christianus ea nihil mali novit operari placuit quibusdam 
quos Oeh. non nomine laudat: attamen scribere
omnem illi virtutem
<deus> quoque debuissent.
18 revocare x vocare D.
24 hostem x hominem D.


|40

  
  
30  
  
  
  
orant etiam angeli omnes, orat omnis creatura. orant pecudes
et ferae et genua declinant, et egredientes de stabulis et speluncis
30 ad caelum non otiosi ore suspiciunt vibrantes spiritum suo more.
sed et aves nunc exsurgentes eriguntur ad caelum, et alarum crucem
pro manibus expandunt et dicunt aliquid quod oratio videatur.
quid ergo amplius de officio orationis? etiam ipse dominus oravit:
cui sit honor et virtus in saecula saeculorum.

29: 30 otiosi D otioso Mur.         suo more x suo movere D.
31 nunc D nido x mane Reiff.


Previous PageTable Of ContentsNext Page

Ernest Evans(ed), Tertullian's Tract on the Prayer. © S.P.C.K. 1953.  Reproduced by permission of SPCK.

Edited and translated by Canon Ernest Evans, 1953.  Transcribed by Roger Pearse, 2002.   Greek text is rendered using the Scholars Press SPIonic font, free from here.


This page has been accessed by ****** people since 13th December 2002.


Return to the Tertullian Project Index of De Oratione About these pages